monumenta.ch > Willelmus Malmesburiensis > sectio 20 > 11 > sectio 109 > sectio 24 > sectio 123 > sectio 59 > 5 > 10
Ambrosius, Epistolarum classis I, 2, 9. <<<     >>> 11.

10.

1 Fugiat etiam mala opprobria; etiamsi se credat non posse convinci.
2 Nam etsi clausus parietibus sit, et opertus tenebris, sine teste, sine conscio; habet tamen facti arbitrum, quem nihil fallat, ad quem facta clamant omnia.
3 Denique clamavit et vox sanguinis (Gen. IV, 10).
4 Se ipsum unusquisque et animum suum severum iudicem sui, ultorem sceleris, et vindicem criminis habet.
5 Denique timens et tremens oberrabat Cain (Ibid., 14), parricidialis facinoris luens poenas; ut ei remedio sua mors fuerit, quae vagum exsulem formidato per omnia momenta terrore mortis, per mortem exuit.
6 Nemo igitur vel solus, vel cum altero aliquid turpe aut improbum faxit.
7 Et si quis solus est, seipsum prae caeteris erubescat, quem maxime debet vereri.